monumenta.ch > Seneca Maior > 3
Seneca Maior, Controversiae, 1, Casus II <<<     >>> Casus IV

Casus III HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

0  INCESTA SAXO DEICIATUR. Incesti damnata, antequam deiceretur de saxo, invocavit Vestam. deiecta vixit. repetitur ad poenam. 1  (PORCI) LATRONIS. Hoc expectatis, ut capite demisso verecundia se ipsa, antequam impelleretur, deiecerit? id enim deerat, ut modestior in saxo esset quam in sacrario fuerat. constitit et circumlatis in frequentiam oculis sanctissimum numen, quasi parum violasset inter altaria[que], coepit in ipso quo vindicabatur violare supplicio: hoc alterum damnatae incestum fuit. Damnata est, quia incesta erat; deiecta est, quia damnata erat; repetenda est, quia et incesta et damnata et deiecta est. Dubitari potest, quin usque eo deicienda sit, donec efficiatur propter quod deiecta est? Patrocinium suum vocat pereundi infelicitatem. Quid tibi, importuna mulier, (im)precer, nisi ut ne bis quidem deiecta pereas? Veniet ad colendum Romani imperii pignus etiamsi non stupro, at certe carnificis manu incesta? 'Invocavi' inquit 'deos'; statuta in illo saxo deos nominasti et miraris, bav1554.22 v si te iterum deici volunt? si nihil aliud, loco incestarum stetisti. 2  CESTI PII narratio. Quid agam? exponam, quando stuprum commiserit, cum quo, quibus consciis? ista quia probavi, damnata est'; quid postea accessit, quod illam virginem faceret? quod iacuit in carcere, quod ducta est ad saxum, quod inde proiecta? Ait se innocentem, quia perire non potuit: ita lex de sacerdote impura in iudicio quaeri voluit, de iudicibus in supplicio? ampliatur a iudicibus in poenam? postulat, ut, cum contra poenam causa tuta non fuerit, contra causam tuta poena sit; non putas legem cavisse, ut perires, quae cavit, quemadmodum perires? Exoremus te, mulier, ut iterum absolvaris? Aut tu sacerdotium violasti aut hi sacerdotem. Male de diis existimas, si sacerdoti suae tam sero succurrunt. Lata est sententia, pronuntiatum est, damnata es; interrogo te hoc loco, mulier, responde mihi: sunt dii? 3  ARELLI FUSCI patris. Iterum experiamur. quid times propitios deos? 'Erat' inquit 'praeruptus locus et immensae altitudinis (tristis aspectus)': decebat, ubi incestam lex mori voluit. stat moles abscisa in profundum, frequentibus exasperata saxis, quae aut elidant corpus aut de integro gravius impellant; inhorrent scopulis enascentibus latera. [et immensae altitudinis tristis aspectus] electus (is) potissimum locus, ne damnati saepius deiciantur. FULVI SPARSI. A superis deiecta, ab inferis non recepta, in cuius poenam saxum extruendum est. 4  IULI BASSI. Nihil putaram amplius adici posse audaciae istius, quam quod in illa rupe Vestam nominaverit; tamen ab ipso supplicio in templum usque revoluta quidquid secundum deos sanctissimum est contactu suo polluit et, quam a saxo nusquam reverti fas est nisi ad saxum, quanto minus quam in templum resiluit! Hoc potius venit, ubi damnatur, quam illo, ubi absolvitur. ALBUCI SILI. Si quis (ad)huc dubitabat de deiecta, veniat et sibi ipse credat: haec impudentia virginis est? in urbe tam beata cum tot superfiuant virgines, cum tot principum filiae sint, postulat, ut praeteritis his potissimum ab inferis eruatis sacerdotem. 'Quare ergo, si incesta sum, vivo? ' nescio; hoc unum scio, nec fieri quod non potest nec portentum esse quod potest. Absit nefas, [et] ut id saxum absolvat, quod tantum damnatas accipit. 5  ARGENTARI narratio. Paene, iudices, narrare coepi, qualis esset rea; sed quid efficiam, cum illam incestam probavero? nempe ut de saxo deicienda videatur; iam visa est. non imitabor istius impudentiam, ut repetendo iudicium, quod factum est, improbasse videar. quod exigebatur probavi, quod iudicastis exsequor. CORNELI HISPANI. Deos deasque invoco, quos priore iudicio non frustra invocavi: incesta quam tardissime pereat! 'Invocavi' inquit 'numina': quid invocas, mulier? si innocens es, dii non sunt. Videte, quantum sacerdos peccaverit, quae nec absolvi potuit nec mori. Aut tu sacerdotium violasti aut nos sacerbav1554.23 rdotem. Erras, (si) satis ad sacerdotium putas penire non posse. 6  ROMANI HISPONIS. Ab Tarpeio ad Vestam, cuius vittam carnifex rupit; a templo ad saxum, a saxo ad templum: hac pudicae sacerdotis inter supplicia et vota discursus est. Inter superos (inferos)que iactata in novam poenam revixisti. POMPEI SILONIS narratio. Quod ad rerum expositionem pertinet, iudices, non committam, ut ultionem deorum immortalium morer. Incesta saxo deiciatur: lege damnata est, habetis iudicium; deiecta eat, habetis exemplum. VIBI GALLI narratio. Brevis expositio rerum est: adversariam incesti postulavi, accusavi, damnavi, carnifici tradidi. (si) permittis, iam ab rea accusator recedam; eamus ad absolutionem tuam. Ita dii damnatam maluerunt absolvere quam sacerdotem? Sero innocentiam damnata concupisti, vitam deiecta. 7  Ex altera parte. FULVI SPARSI. Damnata deiecta est, absoluta descendit. ARELLI FUSCI patris. Putares puellam demitti, non cadere. CESTI PII. Nullam habebat gratiam, in templo vixerat; itaque tantum deos invocabat. Lex sacerdotem non usque ad saxum differret, nisi expectaret deorum sententiam. CORNELIUS HISPANUS descripsit altitudinem montis etiam secure despicientibus horrendam et adiecit: carnifex quoque recedens impellit. Nihil fecit tamquam rea; contumax est innocentia. turpe putabat sacerdos rogare nisi deos. MARULLI. Mirandum est, si oppressa est virgo sine gratia? cuius enim genibus submisit manus, quem deprecata est, quae tarde rogavit etiam deos? 8  Divisio. LATRO (in) has quaestiones divisit: Utrum lex de incesta tantum sit, vel quae deiciat(ur) nec pereat, an etiam damnata, si innocens post damnationem apparuit, deici [non] debeat. an haec innocens sit. an haec deorum adiutorio servata sit. CESTIUS et illa subiunxit huic ultimae quaestioni: an dii immortales rerum humanarum curam agant. etiamsi agunt, an singulorum agant. si singulorum agunt, an huius egerint. Impro(ba)bat ALBUCIUM, quod haec non tamquam particulas incurrentes in quaestionem tractasset sed tamquam problemata philosophumena. FUSCUS ARELLIUS pater sic divisit: utrum incestae poena sit deici an perire. utrum providentia deorum an casu servata sit. si voluntate deorum servata est, an in hoc, ut crudelius periret. 9  Hic color fere sententiis, quas praeposui, permixtus est; quid tamen CESTIUS senserit, indicabo: contra sacerdotem qui(dam) dixerunt videri deos infestos illi, in hoc eam servasse, ut diutius torqueretur; aiebat Cestius malle se casu videri factum quam deorum voluntate; nam si semel illos intervenire huic rei fatemur, manifestius erit (a) poena servatam (es)se sacerdotem bav1554.23 v quam in poenam. itaque non probabat illud TRIARI: remissam tibi poenam putas? ampliata es. ea ipsa, inquit, ampliatio, quae apud iudices fieri solet, ex qua verbum in sententiam petitum est, non est damnantis sed dubitantis. 10  Declamaverat apud illum hanc ipsam controversiam VARUS QVINTI(LI)VS, tunc Germanici gener, ut praetextatus; cum descripsisset circumstantium (indignationem), quod tam cito oculis poena subduceretur, dixit: exaudierunt dii immortales publici[um] voti preces: incestam, ne cito supplicium transcurreret, revocaverunt. CESTIUS multa contumeliose dixit in istam sententiam: sic, inquit, quomodo quadrigas, revocaverunt? nam et ante posuisti (istam) similitudinem, quia et haec de carcere exierat. cum multa dixisset, novissime adiecit rem, quam omnes improbavimus: 'ista neglegentia pater tuus exercitum perdidit. ' filium obiurgabat, patri male dixit. 11  PASTOR AIETIUS hanc controversiam apud Cestium dixit iam senator, et hunc colorem optimum putavit: sic veneficiis corpus induruit, ut saxa reverberet. multum CESTIUS hunc corripuit et dixit: hoc est, quare ego auditores meos vetem ad alios audiendos ire. haec mala mihi facit ille, qui aut athleta aut phthisicus est. dicebat autem in ALBUCIUM, qui illis diebus dixerat in hac controversia 'durius saxo'; et in BASSUM IULIUM multa, qui dixerat 'virgo desultrix'. OTHONEM IUNIUM patrem memini colorem [in]stultum inducere, quod (eo) minus ferendum est, quod libros colorum edidit: 'fortasse' inquit 'poenae se praeparavit, et, ex quo peccare coepit, cadere condidicit. ' 12  SILO POMPEIUS hunc colorem temptavit: praestatur, inquit, quaedam (et dam)natis sacerdotibus verecundia: erubuimus quicquam ex damnatae veste detrahere. HISPANUS dixit: ita putaveras una te poena posse defungi, cum in saxo deos nominasses? TRIARIUS indignantium voces descripsit et dicentium: quia non potes bis mori, (semel morere!) MARULLUS dixit: constituta in saxo invocavit deos; publica indignatio exorta est: 'audet ista nominare deos, audet hoc loco! quid autem habet iam, quod illos roget, nisi bonam mortem? ' DIOCLES CARYSTIUS dixit: καταπήδα καὶ δεύτερον καὶ τρίτον καὶ μέχρι ἂν οὗ πέσῃς ἐφ' ὃ βέβληραι .
Seneca Maior HOME



Seneca Maior, Controversiae, 1, Casus II <<<     >>> Casus IV
monumenta.ch > Seneca Maior > 3

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik